ERGANA

ERGANA
ERGANA
Gr. Ε᾿ργάνη, cognom. Minervae, apud Athenicnses, quia omne opificium Sapientiae sit inventum. Ei sacra erant primitus Χάλκεια, i. e. Aeraria, quae etsi et ab opificum aliis celebrarentur, unde hoc festum Πάνδημον quoquo vocarunt, quasi totius Populi, praecipue tamen id a fabris fiebat, quare a Phanodemo, ut auctor nobis Harpocration. Vulcani festum dicitur. Videlicer cum omnimu haberetur Opificum. Minervae vocabatur, at, quia in opificibus Fabri ferrarii ferunt primas, ac praecipue hoc sibi festum vindicabant, solius haberi coepit Vulcani, cui idcirco et Pollux tribuit. Vide Voss. de Idol. l. 2. c. 66. Alias Ε᾿ργασία Graecisproprie terrae cultura est quae fossione vel aratione peragitur, separaturqueve ὐπὸ τῆς βροχῆς, ὐπὸ τῆς ὑδρεύσεως et ὐπὸ τῆς θεραπείας, ut videre est apud Theophrast, de Causis l. 3. c. 25. Et γην̑ ἐρχάζεςθαι, terram fodere vel arare est, unde ἐργάσιμος γῆ etc. uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 589.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • FABRILIS — Ars, apud Gentiles praesidem Vulcanum habuit; qui proin cum malleo pingebatur, quod Arnob. traditum l. 6. quemadmodum idem in L. Caesiii nummo cum forcipe spectatur. Eidem Athenis sacra erant, Χάλκεια i. e, Aeraria, dicta: quae etsi, et ab… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”